Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sequiturχρησμὸσ vi K. Februarias,

ego si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem venit, longius bellum puto fore; sin Italiam relinquit, ad posterum bellum ἄσπονδον strui existimo.
huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et ἄσπονδον est et cum civibus? deinde vii Idus Febr., cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo,
ego quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. summo enim periculo facies nec rei publicae proderis; quoi quidem posterius poteris prodesse, si manseris.
quem φιλόπατριν ac πολιτικὸν hominis prudentis et amici tali admonitu non moveret auctoritas?

deincepsiii Idus Febr. iterum mihi respondes consulenti sic,

quod quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem, ego vero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse; sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare.
hoc turpe Gnaeus noster biennio ante cogitavit. ita sullaturit animus eius et proscripturit iam diu. inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam γενικώτερον scripsisses et ego mihi a te quaedam significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter xi K. Mart.,
ego vero nulla epistula significavi, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui
inconstans sed demens.
in eadem epistula alio loco,
nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi.

totam autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii Kal. Mart. datis,

si M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.
multa disputas huic sententiae convenientia. inde ad extremum,
quid si
inquis
Lepidus et Volcacius discedunt? plane ἀπορῶ. quod evenerit igitur et quod egeris id στερκτέον putabo.
si tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus.

deinde in ipsa fuga v Kal. Martias,

interea non dubito quin in Formiano mansurus sis. commodissime enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεισ.
atque K. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset,
tum poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te.
deinde iiii Non. Martias, ὑπὸ τὴν λῆψιν cum breviter scriberes, tamen ponis hoc,
cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse.

cum vero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, iii Nonas Mart.,

tamen te non esse una cum Pompeio non fero moleste. postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit ἀσμένιστον; sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius
utilitati nostrae consuluero.

vii Idus Martias scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me valet. his ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum putem. tu modo auctoritatem tuam defendito; adversus me nihil opus est sed consciis egeo aliis. ego si nihil peccavi, reliqua tuebor. ad ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuva. hic nihildum de reditu Caesaris audiebatur. ego his litteris hoc tamen profeci, perlegi omnis tuas et in eo acquievi.

Scr. in Formiano xiii K. Apr. a. 705(49).CICERO ATTICO salutem

Lentulum nostrum scis Puteolis esse? quod cum e viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile est, misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras. inventus est vix in hortis suis se occultans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem consilio C. Caesio mandata ad me dedisse. eum ego hodie exspectabam, id est xiii K. Aprilis.

venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo me hercule, ut mihi visus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti. quam ille hoc non probare mihi quidem visus est, quam illam νέκυιαν, ut tu appellas, timere! huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet

consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium.
respondit se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret. utinam aliquod
in hac miseria rei publicae πολιτικὸν opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur. pridie autem apud me Crassipes fuerat qui se pridie Non. Martias Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat, quod etiam qui viii Idus illinc profecti erant nuntiabant; illa vero omnes in quibus etiam Crassipes qui pro prudentia potuit attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae vero Theophanem!