Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ego Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas visurum me postea desperavi. εὐγενῆ tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam fere συνδιημερεύομεν, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus. crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. sed me illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. tua me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis reciperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. nam sive timuit, quid ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando.