Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum quoius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit:
litterae mihi a L. Domitio a. d. xiii Kalend. Mart. adlatae sunt. earum exemplum infra scripsi. nunc ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias in unum locum primo quoque tempore convenire. tu, si tibi videbitur, dabis operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas.
deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule†.
modo enim audivi quartanam a te discessisse. moriar si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.