Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? at reciperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam spem est parati? non ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? denique nulla causa, nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint. Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione. invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia. itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter fugam. eam si nunc sequor, quonam? cum illo non;
ad quem cum essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire non possem. infero mari nobis incerto cursu hieme maxima navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo modo? in utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! acrior quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? qua autem aut quo nihil scimus.at si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in Cinnae dominatione L. Philippus, quod L. Flaccus, quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere. aliter Thrasybulus et fortasse melius. sed est certa quaedam illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum sit necesse servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam. sit enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; deferet triumphum. †non accipere ne periculosum sit,† invidiosum ad bonos.
o reminquis
difficilem et inexplicabilem!atqui explicanda est. quid enim fieri potest? ac ne me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim, potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa verior. quam ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des consilium velim. navis et in Caieta est parata nobis et Brundisi.
sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci scripserat ad consules. sed turpe Domitium deserere erit implorantem eius auxilium. est quaedam spes mihi quidem non magna sed in his locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. id si est, in Italia fortasse manebitur. ego autem cum esset incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium et litteras; ipse ne quo inciderem reverti Formias. haec te scire volui scripsique sedatiore animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum.
Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem mores tuo tamen potius stabam iudicio quam meo, ne tui quidem testimoni quod ei saepe apud
me dederas veritus superbum se praebuit in fortuna quam putavit nostram fore; cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam gubernabimus. cui qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum iudicium reprehendi a Quinto fratre vulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferre me laudibus Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium iis magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris significantis, quantum amoris! Dicaearchum me hercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et minime aptum ad docendum.