Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. id ex Pompei litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit διπλῇ. videbis de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid existimet. quo igitur haec spectat oratio? ego pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium hominum neminem; sed non ita ut tu uno in eo iudico spem de salute rei publicae. significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam Italia, si ille cedat, putes cedendum. quod ego nec rei publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum †sed cur†.

poterisne igitur videre tyrannum?
quasi intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor quam Socrates qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non extulit. est mihi praeterea praecipua causa manendi. de qua utinam aliquando tecum loquar! ego xiii Kalend., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero?

Scr. in Caleno xii K. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo

consilio volui. deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes. et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem veniat explicabo brevi.