Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nihil
inquies
omnino scripseris.
qui magis effugias eos qui volent fingere? verum tamen ita faciam, quoad fieri poterit. nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum, scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem. mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est. quoius ego vicem doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit. ignorare mihi videris haec quanta sit clades.

es enim etiam nunc domi tuae sed invitis perditissimis hominibus esse diutius non potes. hoc miserius, hoc turpius quicquam? vagamur egentes cum coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria; quam non servandam ad reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. ita multi nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa urbe? et, si nunc sunt, non erunt? nos interea ne Capuae quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus, Afranium exspectabimus et Petreium. nam in Labieno parum est dignitatis. hic tu in me --- illud desideras.

nihil de me dico, alii viderint. hic quidem quae est --- ? domi vestrae estis et eritis omnes boni. quis tum se mihi non ostendit? quis nunc adest hoc bello? sic enim iam appellandum est.

Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. id ex Pompei litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit διπλῇ. videbis de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid existimet. quo igitur haec spectat oratio? ego pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium hominum neminem; sed non ita ut tu uno in eo iudico spem de salute rei publicae. significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam Italia, si ille cedat, putes cedendum. quod ego nec rei publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum †sed cur†.

poterisne igitur videre tyrannum?
quasi intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor quam Socrates qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non extulit. est mihi praeterea praecipua causa manendi. de qua utinam aliquando tecum loquar! ego xiii Kalend., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero?

Scr. in Caleno xii K. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo

consilio volui. deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes. et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem veniat explicabo brevi.

cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio vel fortuna mea cum illius fortuna coniungenda esse videatur. accedit illud. si maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem. qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus, non futurus sit, qui fuerit, subeundumque periculum sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit.

in hac parte haec sunt. vide nunc quae sint in altera. nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. omitto illa vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille gener, ille in adoptando

P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl. ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque Marcello consuli finienti provincias Gallias Kalendarum Martiarum die restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? quae condicio non accipienda fuit potius quam relinquenda patria?

malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? at reciperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam spem est parati? non ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? denique nulla causa, nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint. Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione. invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia. itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter fugam. eam si nunc sequor, quonam? cum illo non;

ad quem cum essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire non possem. infero mari nobis incerto cursu hieme maxima navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo modo? in utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! acrior quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? qua autem aut quo nihil scimus.