Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

factum Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio et, quo modo in eius modi re, commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret. Balbi mei tuique adventu delectatum te valde gaudeo. is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit, verissime scripsisse.

Scr. in Formiano iv Non. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

omnia mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare Superum. hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni. illuc autem quo spectat animus et quo res vocat, qua veniam? cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger. nec vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem ἀπολιτικώτατον omnium iam ante cognoram, nunc vero etiam ἀστρατηγητότατον. non

me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur. is enim me ab optimatibus ait conscindi. quibus optimatibus, di boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari! municipia vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant.