Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

A. d. v Nonas Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario quem non vidimus; in qua exspectas quidnam praemissus agat Vibullius qui omnino non est visus a Caesare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum redeuntem excipiam Caesarem quem omnino vitare cogito, et †authemonis† fugam intendis commutationemque vitae tuae, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit. quod cum scies, facies ut sciamus. habes ad primam epistulam.

secutae sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me convellerunt de pristino statu iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. nec me movet quod scribis

Iovi ipsi iniquum.
nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta ut deterior causa paratior mihi esse videatur. nec me consules movent qui ipsi pluma aut folio facilius moventur. offici me deliberatio cruciat cruciavitque adhuc. cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio. malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. de Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant quin Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas congressum pacemque non desperas. sed ego cum haec scribebam,
nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. quod videris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. sed memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi. nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt eorum. sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit intellego. plura scriberem, si ipse possem. sed, ut mihi videor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me derideri videres.