Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil

prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia cogitare. quae autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras exspectabam.

Scr. in Formiano vi Non. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam sententiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis. omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi temporis. qua quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante Nonas sciemus. eodem enim die video Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium. eo modo autem ambulat Caesar et iis †diariis† militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit.