Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse.

quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus. quo etiam magis tuis litteris sum commotus. neque enim eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.

qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae ad adversarium conveniant. neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra veteranas legiones non te praeterit.