Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae ex Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. quod veritus sum factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque se, si vellet, expedire posset.

nunc scitote me esse in summa sollicitudine. nam et tot et talis viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius xiiii cohortis contrahere potui, quod duas Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putavi esse dimittendum.

D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos habituros, ut, si vobis videretur, alter uter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum ea copia quam Capuae et circum Capuam comparastis et cum iis militibus quos Faustus legit proficisceretur, Domitius cum xii suis cohortibus eodem adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium cogerentur et inde navibus Dyrrachium transportarentur. nunc cum hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio ire possim --- se per montis explicare, non est nobis committendum ut ad has xiiii cohortis quas dubio animo habeo hostis accedere aut in itinere me consequi possit

quam ob rem placitum est mihi (talia video censeri M. Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium ducerem hanc copiam quam mecum habeo. vos hortor ut quodcumque militum contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum. arma quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobiscum habetis. quae arma superabunt, ea si Brundisium iumentis deportaritis, vehementer rei publicae profueritis. de hac re velim nostros certiores faciatis. ego

ad P. Lupum et C. Coponium praetores misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent.

Scr. Luceriae iii aut prid. Id. Febr. a. 705 (49).CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.

valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re publica me certiorem fieri. nos disiecta manu pares adversario esse non possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse posse. quam ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, a. d. v Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit qua re consilium mutaris. nam illa causa quam mihi Vibullius scribit levis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse. quanto enim magis appropinquare adversarius coepit eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset

quam ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam advenires, ante quam copiae quas instituit Caesar contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me nussum facias.