Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab ipso invito contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. dixit etiam alia quaedam de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. morem gessi; dimisi a me ut magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus. volui te scire et quid ego de eius facto iudicarem.

Scr. in Formiano in K. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse videor. levatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio,

ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.

hoc Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit. dominatio quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta civitas ut esset. nec vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in Italiam adducere, exercitus conficere maximos. genus illud Sullani regni iam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus. an censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse? hodie potest. sed neutri σκοπὸσ est ille ut nos beati simus; uterque regnare vult.

haec a te invitatus breviter exposui. voluisti enim me quid de his malis sentirem ostendere. προθεσπίζω igitur,

noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens,
iamque mari magno—
non multo, inquam, secus possum vaticinari. tanta malorum impendet Ἰλιάσ. atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi qui alterum metuunt, nos utrumque.