Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
depugnainquis
potius quam servias.ut quid? si victus eris, proscribare, si viceris, tamen servias?
quid ergoinquis
facturus es?idem quod pecudes quae dispulsae sui generis sequuntur greges. ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent. quid sit optimum male contractis rebus plane video. nemini est enim exploratum cum ad arma ventum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. ἐμπολιτεύομαί σοι iam dudum et facerem diutius, nisi me lucerna desereret. ad summam dic, M. Tulli. adsentior Cn. Pompeio, id est T. Pomponio. Alexim, humanissimum puerum, nisi forte dum ego absum adulescens factus est (id enim agere videbatur), salvere iubeas velim.
Scr. in Formiano vi aut v K. Ian. a. 704 (50) .CICERO ATTICO salutem
quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades. itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis.