Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet? mihi vero ne absentis quidem; sed cum id datum est, illud una datum est. annorum enim decem imperium et ita latum placet? placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. sed horum omnium fons unus est. imbecillo resistendum fuit et id erat facile; nunc legiones XI, equitatus tantus quantum volet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita iuventus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. cum hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio.
depugnainquis
potius quam servias.ut quid? si victus eris, proscribare, si viceris, tamen servias?
quid ergoinquis
facturus es?idem quod pecudes quae dispulsae sui generis sequuntur greges. ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent. quid sit optimum male contractis rebus plane video. nemini est enim exploratum cum ad arma ventum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. ἐμπολιτεύομαί σοι iam dudum et facerem diutius, nisi me lucerna desereret. ad summam dic, M. Tulli. adsentior Cn. Pompeio, id est T. Pomponio. Alexim, humanissimum puerum, nisi forte dum ego absum adulescens factus est (id enim agere videbatur), salvere iubeas velim.
quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades. itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis.
diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire iii Nonas Ianuar. sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. quid enim est tantum in uno aut altero die?
Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed iuberi mutare nomen. est
πολιτικὸν σκέμμα rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento. sed id φιλοσοφώτερον, cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.