Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ego quid agam σκέμμα magnum—neque me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consili particeps—sed tamen quod me deceat. ipse me Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit. Dolabella, Caelius me illi valde satis
facere. mira me ἀπορία torquet. iuva me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. nihil habeo tanta rerum perturbatione quod scribam. tuas litteras exspecto.pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit. de Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. o celeritatem incredibilem! huius autem nostri—sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus.