Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de malis nostris tu prius audis quam ego. istim enim emanant. boni autem hinc quod exspectes nihil est. veni Capuam ad Nonas Febr. ita ut iusserant consules. eo die Lentulus venit sero. alter consul omnino non venerat vii Idus. eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus. inde has litteras postridie ante lucem dedi. haec Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum. nec enim conquisitores φαινοπροσωπεῖν audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant. deficit enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet! non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc cuius modi est?

vii Idus Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. venit, adtulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent. urbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? consul ei rescripsit ut prius ipse in Picenum. at illud totum erat amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. mihi dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus noster in navi.

ego quid agam σκέμμα magnum—neque me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consili particeps—sed tamen quod me deceat. ipse me Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit. Dolabella, Caelius me illi valde satis

facere. mira me ἀπορία torquet. iuva me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. nihil habeo tanta rerum perturbatione quod scribam. tuas litteras exspecto.