Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Trebatius quidem scribit se ab illo viiii Kal. Febr. rogatum esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse. haec verbis plurimis. intellexi ex dierum ratione, ut primum de discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus. itaque non dubito quin ad Pisonem, quin ad Servium scripserit; illud admiror non ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Caelium egisse. quamquam non aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio.

rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem qui mihi nihil scripsisset nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. in quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae, pueros ὑπεκθέμενοσ in Graeciam. totam enim Italiam flagraturam bello intellego. tantum mali est excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus. sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum evasura sint. tum ad te scribam plura, si erit bellum; sin †autem† etiam indutiae, te ipsum, ut spero, videbo.