Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

iam intellexi tuum; Oppios enim de Velia saccones dicis. in eo aestuavi diu. quo aperto reliqua patebant et cum Terentiae summa congruebant.

L. Caesarem vidi Menturnis a. d. viii Kal. Febr. mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille videatur inridendi causa fecisse qui tantis de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic sermone aliquo arrepto pro mandatis abusus est.

Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d. viiii Kal. Ibi Pompeium consulesque convenit. qui sermo fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum

sciam. Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a. d. viii Kal. Eo die mansit Venafri. iam aliquantum animi videtur nobis adtulisse Labienus. sed ego nondum habeo quod ad te ex his locis scribam; ista magis exspecto, quid illim adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, quae tua coniectura de rebus futuris. haec velim crebro et quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse sis scribas. si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictavi propter lippitudinem.

Scr. Calibus a. d. vi K. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

A. d. vi Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi. L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. viii Kal., cum is esset cum consulibus Teani. probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam provinciam occupavisset praesidia deduceret. id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. spero posse in praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet.

me Pompeius Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respectent Campani coloni. gladiatores Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. scutorum in ludo IↃↃ fuerunt. eruptionem facturi fuisse dicebantur. sane multum in eo rei publicae provisum est.

de mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint. hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus quoi ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus in genero nostro (quod quidem ego praestare non debeo)—sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. equidem ad paceni hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit.

Scr. Capuae v K. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno opere quod scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum coram id non licet, nihil est iucundius.