Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi videntur in Graeciam; de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus ad urbem proponitur, quinia timeo; cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro. sed velim consideres
quid faciendum putes primum πρὸσ τὸ (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi bonorum fuga. quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me) quid faciatis videndum est. is enim splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus. sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim.reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. nam acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura.
μάντισ δ'loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. aenigma Oppiorum ex Velia plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius.