Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

redeamus ad nostrum. per fortunas! quale tibi consilium Pompei videtur? hoc quaero quod urbem reliquerit. ego enim ἀπορῶ. tum nihil absurdius. urbem tu relinquas? ergo idem, si Galli venirent?

non est
inquit
in parietibus res publica.
at in aris et focis.
fecit Themistocles.
fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt.
οὕτωσ που

rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum. mira hominum querela est (nescio an istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu. fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. quid quaeris? alia causa facta est. nihil iam concedendum putant Caesari. haec tu mihi explica qualia sint.

ego negotio praesum non turbulento. vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora

habeat ἐπίσκοπον, ad quem dilectus et summa negoti referatur. itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit ὁρμή Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.