Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed heus tu! numquid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo sororis tuae fili? at a quibus victus! sed ad rem.

nos etesiae vehementissime tardarunt; detraxit xx ipsos dies etiam aphractus Rhodiorum. Kal. Octobr. Epheso conscendentes hanc epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed expeditius naviganti. nos Rhodiorum aphractis ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi eramus; ita tamen properabamus ut non posset magis.

de raudusculo Puteolano gratum. nunc velim dispicias

res Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes ad quem amici me vocant. ego nisi Bibulus qui, dum unus hostis in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de triumpho, aequo animo essem. nunc vero αἰσχρὸν. sed explora rem totam, ut quo die congressi erimus consilium capere possimus. sat multa, qui et properarem et ei litteras darem qui aut mecum aut paulo ante venturus esset. Cicero tibi plurimam salutem dicit. tu dices utriusque nostrum verbis et Piliae tuae et filiae.

Scr. Athenis Id. Oct. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

in Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr., accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum febri. percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc satis. spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, et hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.