Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ego dum in provincia omnibus rebus Appium orno, subito sum factus accusatoris eius socer.

id quidem
inquis
di approbent!
ita velim teque ita cupere certo scio. sed crede mihi, nihil minus putaram ego qui de Ti. Nerone qui mecum egerat certos homines ad mulieres
miseram, qui Romam venerunt factis sponsalibus. sed hoc spero melius; mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et comitate adulescentis. cetera noli ἐξακανθίζειν.

sed heus tu! πυροὺσ εἰσ δῆμον Athenis? placet hoc tibi? etsi non impediebant mei certe libri. non enim ista largitio fuit in civis sed in hospites liberalitas. me tamen de Academiae προπύλῳ iubes cogitare, cum iam Appius de Eleusine non cogitet? de Hortensio te certo scio dolere; equidem excrucior; decreram enim cum eo valde familiariter vivere.