Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam patri suo. solet enim aperire idque de meo consilio, si quid forte sit quod opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me. mirifice conturbatum vidi puerum. lacrimans mecum est questus. quid quaeris? miram in eo pietatem suavitatem humanitatemque perspexi. quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur scire volui.

ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. hunc ego patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius. is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet. recte inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. sin fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo.

haec sunt; etiam illud. orationem Q. Celeris mihi velim mittas contra M. Servilium. litteras mitte quam primum; si nihil, nihil fieri vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae salutem. cura ut valeas.

Scr. in itinere paulo post Non. Iun. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

Tarsum venimus Nonis Iuniis. ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus. rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. o rem totam odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.

tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro. quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius a odorabere. τῆσ δάμαρτόσ μου ὁ ἀπελεύθεροσ (οἶσθα ὃν) ἔδοξέ μοι πρώην, ἐξ ὧν ἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τὰσ ψήφουσ ἐκ τῆσ ὠνῆσ τῶν ὑπαρχόντων τῶν τοῦ † νοήσῃς. † εἷσ δήπου. non queo tantum

quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae. haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.