Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam patri suo. solet enim aperire idque de meo consilio, si quid forte sit quod opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me. mirifice conturbatum vidi puerum. lacrimans mecum est questus. quid quaeris? miram in eo pietatem suavitatem humanitatemque perspexi. quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur scire volui.

ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. hunc ego patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius. is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet. recte inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. sin fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo.

haec sunt; etiam illud. orationem Q. Celeris mihi velim mittas contra M. Servilium. litteras mitte quam primum; si nihil, nihil fieri vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae salutem. cura ut valeas.