Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo. formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem. est enim quiddam advenientem non esse peregrinum atque hospitem.

et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius centesimis renovato in singulos annos faenore contentus non fuit. Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me in Brutum. quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non destiti. summa haec est. pro ratione pecuniae liber

alius est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensibus promissa cc. iam in Appi negotio quantum tribuerim Bruto dici vix potest. quid est igitur quod laborem? amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium. qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret, ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me servaturum; in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre pecuniam cum posset noluit? †aut Scaptius† qui in Cappadocia fuit, puto esse satis factum. is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.

Gavius est quidam cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis. is me nec proficiscentem Apameam prosecutus est nec, cum postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu me hominem putares? qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid benefici et honoris. is igitur Gavius, cum Apameae me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit ut Culleolum vix auderem,

unde
inquit
me iubes petere cibaria praefecti?
respondi lenius quam
putabant oportuisse qui aderant me non instituisse iis dare cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus.

huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis. sed illum eum futurum esse puto qui esse debet. tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi diligentissime. omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans, ἀκοινονόητον aliquid. tibi autem valde solet in ore esse

  1. Granius autem
  2. non contemnere se et reges odisse superbos.
in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet. sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem.

Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam patri suo. solet enim aperire idque de meo consilio, si quid forte sit quod opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me. mirifice conturbatum vidi puerum. lacrimans mecum est questus. quid quaeris? miram in eo pietatem suavitatem humanitatemque perspexi. quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur scire volui.

ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. hunc ego patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius. is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet. recte inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. sin fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo.

haec sunt; etiam illud. orationem Q. Celeris mihi velim mittas contra M. Servilium. litteras mitte quam primum; si nihil, nihil fieri vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae salutem. cura ut valeas.

Scr. in itinere paulo post Non. Iun. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

Tarsum venimus Nonis Iuniis. ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus. rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. o rem totam odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.

tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro. quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius a odorabere. τῆσ δάμαρτόσ μου ὁ ἀπελεύθεροσ (οἶσθα ὃν) ἔδοξέ μοι πρώην, ἐξ ὧν ἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τὰσ ψήφουσ ἐκ τῆσ ὠνῆσ τῶν ὑπαρχόντων τῶν τοῦ † νοήσῃς. † εἷσ δήπου. non queo tantum

quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae. haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.

Scr. in castris v K. Quint. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

nunc quidem profecto Romae es. quo te, si ita est, salvum venisse gaudeo; unde quidem quam diu afuisti, magis a me abesse videbare quam si domi esses; minus enim mihi meae notae res erant, minus etiam publicae. qua re velim, etsi ut spero te haec legente aliquantum iam viae processero, tamen obvias mihi litteras quam argutissimas de omnibus rebus crebro mittas, imprimis de quo scripsi ad te antea. τῆσ ξυναόρου τῆσ ἐμῆσ οὑξελεύθεροσ ἔδοξέ. hoc tu indaga, ut soles, et hoc magis.