Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod de Philotimo et de solutione HS X_X_DC scribis, Philotimum circiter Kal. Ianuarias in Chersonesum audio venisse. at mi ab eo nihil adhuc. reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea quae sint nescio et aveo scire. verum haec posterius et coram fortasse commodius.

illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae commovit; scribis enim sic, τί λοιπόν; deinde me obsecras amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae fiant. num quid de quo inaudisti? etsi nihil eius modi est. πολλοῦ γε. nec enim me fefellisset nec fallet. sed ista admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare visa est.

de M. Octavio iterum iam tibi rescribo te illi probe respondisse;

paulo vellem fidentius. nam Caelius libertum ad me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris et† a civitatibus. rescripsi alterum me moleste ferre, si ego in tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea provincia nummum nisi in aes alienum erogari, docuique nec mihi conciliare pecuniam licere nec illi capere monuique eum quem plane diligo ut cum alios accusasset cautius viveret; illud autem alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice venari.

Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est meque apud eum magna in gratia posuit. filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter mandavit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod mihi quem iam pridem --- numquam vidit. igitur tu quoque salutem utrique adscribito. litterarum datarum dies pr. Kal. Ianuar. suavem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod ego non eram oblitus. Magnus enim praetextatus illo die fui. habes ad omnia. non, ut postulasti, χρύσεα χαλκείων sed paria paribus respondimus.