Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam mihi placere. tu enim ad me iam ante scripseras,

ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses.
correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse; qui declaravit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me sollicitudine magna liberaris.

Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi quod ille solum excipit. sed scriberem ad te de hoc plura, si Romae esses. in Pompeio te spem omnem oti ponere non miror. ita res est removendumque censeo illud

dissimulantem.
sed enim οἰκονομία si perturbatior est, tibi adsignato. te enim sequor σχεδιάζοντα.

Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi intercalatum non sit. Dionysius mihi quidem in amoribus est; pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior.

Thermum, Silium vere audis laudari. valde honeste se gerunt. adde M. Nonium, Bibulum, me, si voles. iam Scrofa vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium. ceteri infirmant πολίτευμα Catonis. Hortensio quod causam meam commendas valde gratum. de Amiano spei nihil putat esse Dionysius. Terenti nullum vestigium adgnovi. Moeragenes certe periit. feci iter per

eius possessionem in qua animal reliquum nullum est. haec non noram tum, cum Democrito tuo cum locutus sum. Rhosica vasa mandavi. sed heus tu! quid cogitas? in felicatis lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere; quid te in vasis fictilibus appositurum putem? κέρασ Phemio mandatum est; reperietur, modo aliquid illo dignum canat.