Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus. sed avunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo factum sit, puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa ut centesimae perpetuo faenore ducerentur. hoc quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes subductum. in quo quidem,
ὁδοῦ πάρεργον, L. Lucceius M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa senatus his decretis res ad tabulas novas perveniat; commemorat quid olim mali C. Iulius fecerit cum dieculam duxerit; numquam rei publicae plus. sed ad rem redeo. meditare adversus Brutum causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici potest, praesertim cum integram rem et causam reliquerim.reliqua sunt domestica. de ἐνδομύχῳ probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur. sed vellem adesses. a Quinto fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter nives ante mensem Iunium transiri non potest. Thermum, ut rogas, creberrimis litteris fulcio. P. Valerium negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait a se sustentari. cum scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas certum quo die mysteria futura sint. litteras tuas minus paulo exspecto quam si Romae esses sed tamen exspecto.
accepi tuas litteras a. d. quintum Terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. iis igitur respondebo non χρύσεα χαλκείων (sic enim postulas) nec οἰκονομίαν meam instituam, sed ordinem conservabo tuum. recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. xi Kalendas Octobris datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis fere quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris et Equotutico et Brundisio datas. qua re non οἴχεται tua industria quod vereris sed praeclare ponitur, si quidem id egisti ut ego delectarer. nam nulla re sum delectatus magis.
quod meam βαθύτητα in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terve ὑπομεμψιμοίρουσ litteras miserat quod quaedam a se constituta rescinderem. ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit mutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεωσ provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, προσανατρεφομένην eam a me
non libenter videt sed modo suscenset, modo gratias agit. nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo dissimilitudo meae rationis offendit hominem. quid enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice? quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de rapinis, de libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus me hercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota provincia. haec non nulli amici Appi ridicule interpretantur qui me idcirco putent bene audire velle ut ille male audiat, et recte facere non meae laudis sed illius contumeliae causa. sin Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis agit non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem scribebam, cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere.nunc venio ad Brutum quem ego omni studio te auctore sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed ilico me revocavi, ne te offenderem. noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime persecutus. primum ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quae mihi pollicebatur illi daret. quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est. Pompeius autem quom ob ceteras causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii
et hoc ex tributis. nec inde satis efficitur in usuram menstruam. sed Gnaeus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus est. alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim aerarium, nullum vectigal habet. Appi instituto tributa imperat. ea vix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici regis duo tresve perdivites sunt sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. equidem non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem.Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. et me hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione Scaevola faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te Bruto promiseram praefecturas, M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori. itaque duas ei praeterea dederam. sed ii quibus petierat de provincia decesserant.
nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum accidisse tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est,
Salaminii pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis.eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in ipsius Bruti fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.
atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. id vero per te exceperamus ne negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non. fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent. his de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen hoc sum animo. si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem.
illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo etiam illud quod vereor tibi ipsi ut probem. consistere usura debuit quae erat in edicto meo. deponere volebant: impetravi a Salaminiis ut silerent. veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet, si huc Paulus venerit? sed totum hoc Bruto dedi; qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter, ἀκοινονοήτωσ solet scribere. tu autem velim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo haec accipiat; facies enim me certiorem.
atque haec superioribus litteris diligenter ad te per scripseram sed plane te intellegere volui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi id satis esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo credo quod sine peccato meo fiat. igitur meo decreto soluta res Scaptio stat. quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad Catonem quidem provocabo.