Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

idem scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia dixisse nescio quid. mihi in Cumano diligentissime se ut annui essemus defensurum receperat. si quicquam me amas, hunc locum muni. dici non potest quam invitus a vobis absim; et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore inlustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae contigit qui solos novem mensis Asiae praefuit.

Appius noster cum me adventare videret, profectus est Tarsum usque Laodicea. ibi forum agit, cum ego sim in provincia. quam eius iniuriam non insector. satis enim habeo negoti in sanandis vulneribus quae sunt imposita provinciae; quod do operam ut faciam quam minima cum illius contumelia. sed hoc Bruto nostro velim dicas, illum fecisse non belle qui adventu meo quam longissime potuerit discesserit.

Scr. in castris ad Cybistra xi K. Oct. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

quam vellem Romae esses, si forte non es! nihil enim certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. xiiii Kal. Sextil. datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sextil. sed sive Romae es sive in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, cum cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; hostis in Cyrrhestica quae Syriae pars proxima est provinciae meae. his de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae es, videbis putesne reddendas et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis. nobis enim hac infirmitate exercitus inopia sociorum, praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems. ea si venerit nec illi ante in meam provinciam transierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum metum Pompeium nolit dimittere. quod si alium ad ver mittit, non laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur.