Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

levantur tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus in nos neque in legatos neque in quaestorem neque in quemquam. scito non modo nos foenum aut quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque. itaque incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus. me hercule etiam adventa nostro reviviscunt. iustitia, abstinentia, clementia tui Ciceronis itaque opiniones omnium superavit.

Appius ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se coniecit Tarsum usque. ibi forum agit. de Partho silentium est, sed tamen concisos equites nostros a barbaris nuntiabant ii qui veniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in provinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam dicebant quod tardius vellet decedere. nos in castra properabamus quae aberant tridui.

Scr. in itinere ad castra inter iv Id. a prid. Id. Sext. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

accepi Roma sine epistula tua fasciculum litterarum; in quo, si modo valuisti et Romae fuisti, Philotimi duco esse culpam, non tuam. haud epistulam dictavi sedens in raeda,

cum in castra proficiscerer a quibus aberam bidui. paucis diebus habebam certos homines quibus darem litteras. itaque eo me servavi.

nos tamen, etsi hoc te ex aliis audire malo, sic in provincia nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus terruncius insumatur in quemquam. id fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes mirifice συμφιλοδοξοῦσιν gloriae meae. Lepta noster mirificus est. sed nunc propero. perscribam ad te paucis diebus omnia.