Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nos Asia accepit admirabiliter. adventus noster nemini ne minimo quidem fuit sumptui. spero meos omnis servire laudi meae. tamen magno timore sum sed bene speramus.
omnes iam nostri praeter Tullium tuum venerunt. erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni.tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint. nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud ἐνδόμυχον, quo mihi scis nihil esse carius. habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores erunt.
Laodiceam veni pridie Kal. Sextilis. ex hoc die clavum anni movebis. nihil exoptatius adventu meo, nihil carius. sed est incredibile quam me negoti taedeat, non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera cesset. quippe, ius Laodiceae me dicere, cum Romae A. Plotius dicat, et, cum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium? denique haec non desidero, lucem, forum, urbem, domum, vos desidero. sed feram ut potero, sit modo annuum. si prorogatur, actum est. verum perfacile resisti potest, tu modo Romae sis.
quaeris quid hic agam. ita vivam ut maximos sumptus facio. mirifice delector hoc instituto. admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit. Appi vulnera non refrico, sed apparent nec occuli possunt. iter Laodicea faciebam a. d. iii Non. Sextilis, cum has litteras dabam, in
castra in Lycaoniam. inde ad Taurum cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo deciderem.sed feremus, modo, si me amas, sim annuus adsis tu ad tempus ut senatum totum excites. mirifice sollicitus sum quod iam diu mihi ignota sunt ista omnia. qua re ut ad te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi nota sit. plura scribam †tarde tibi redditu iri†, sed dabam familiari homini ac domestico, C. Andronico Puteolano. tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium.
- clítellae bovi súnt impositae; pláne non est nóstrum onus.
etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares. itaque subsedi in ipsa via, dum haec quae longiorem desiderant orationem summatim tibi perscriberem.
maxima exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos venisse scito pridie Kal. Sextilis, moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade. . audivimus nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια
solvere non posse, ὠνὰσ omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis. quid quaeris? taedet omnino eos vitae.levantur tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus in nos neque in legatos neque in quaestorem neque in quemquam. scito non modo nos foenum aut quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque. itaque incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus. me hercule etiam adventa nostro reviviscunt. iustitia, abstinentia, clementia tui Ciceronis itaque opiniones omnium superavit.