Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem? at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem. ne provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades, quicquid provideri poterit provide. non dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram.

Marcellus foede in Comensi. etsi ille magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus. ita mihi videtur non minus stomachi nostro quam Caesari fecisse. sed hoc ipse viderit.

Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus. id ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere. ergo Graecus incumbet. valet autem auctoritas eius apud illum plurimum.

ego has pr. Nonas Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies. venerat Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus unus Tullius aberat. aphracta Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid ἐπικώπων. de Parthis erat silentium. quod superest, di iuvent!

nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. videntur mihi nosse nostram causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi

meae. quod superest, si verum illud est οἵαπερ ἡ, certe permanebunt. nihil enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus. sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis severius. nam adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus aliquantum. sed ego hanc, ut Siculi dicunt, ἀνεξίαν in unum annum meditatus sum. proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.