Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Natta ex tuis primum scivi litteris; oderam hominem. de poemate quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinas? de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans semper nostri fuit nec mihi umquam odio. satis enim acutus et permodestus ac bonae frugi. eum quia non videbam abesse putabam; audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse adsiduum. percussit animum. dices

tantulane causa?
permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus. quid sit quod se a me removit, si modo removit, ignoro.

de eo quod me mones ut et πολιτικῶσ me geram et τὴν ἔσω γραμμὴν teneam, ita faciam. sed opus est maiore prudentia, quam a te, ut soleo, petam. tu velim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere et istum convivam tuum degustes et ad me de his rebus et de omnibus cotidie scribas. ubi nihil erit quod scribas, id ipsum scribito. cura ut valeas.