Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Apenas vix discesserat, cum epistula. quid ais? putasne fore ut legem non ferat? dic, oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse videor. verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum. ludis quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio conteremus.

de Trebonio prorsus tibi adsentior. de Domitio

  1. σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν
  2. οὕτωσ ὅμοιον γέγονεν
quam est ista περίστασισ nostrae vel quod ab isdem vel quod praeter opinionem, vel quod viri boni nusquam; unum dissimile, quod huic merito. nam de ipso casu nescio an
illud melius. quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum fastis futurorum consulum paginulas habeat quam factorum, quid illo miserius nisi res publica in qua ne speratur quidem melius quicquam?

de Natta ex tuis primum scivi litteris; oderam hominem. de poemate quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinas? de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans semper nostri fuit nec mihi umquam odio. satis enim acutus et permodestus ac bonae frugi. eum quia non videbam abesse putabam; audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse adsiduum. percussit animum. dices

tantulane causa?
permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus. quid sit quod se a me removit, si modo removit, ignoro.

de eo quod me mones ut et πολιτικῶσ me geram et τὴν ἔσω γραμμὴν teneam, ita faciam. sed opus est maiore prudentia, quam a te, ut soleo, petam. tu velim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere et istum convivam tuum degustes et ad me de his rebus et de omnibus cotidie scribas. ubi nihil erit quod scribas, id ipsum scribito. cura ut valeas.