Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Metello

οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν,
sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem --- tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.

mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. quid quaeris? equidem dolui;

ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετο
quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.

Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56).CICERO ATTICO salutem

multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi. nam de raudusculo quod scribis,

μήπω μέγ' εἴπῃς πρὶν τελευτήσαντ' ἴδῃσ
aedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam, de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum Antium . nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius.
εἴη μοι οὗτοσ φίλοσ οἶκος.

postea vero, quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita videtur meis aedibus. qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros inlustrarunt. vale. et scribas ad me velim de gladiatoribus, sed ita bene si rem gerunt; non quaero, male si se gesserunt.

Scr. autumno anni 698 (56).CICERO ATTICO salutem

Apenas vix discesserat, cum epistula. quid ais? putasne fore ut legem non ferat? dic, oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse videor. verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum. ludis quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio conteremus.

de Trebonio prorsus tibi adsentior. de Domitio

  1. σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν
  2. οὕτωσ ὅμοιον γέγονεν
quam est ista περίστασισ nostrae vel quod ab isdem vel quod praeter opinionem, vel quod viri boni nusquam; unum dissimile, quod huic merito. nam de ipso casu nescio an
illud melius. quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum fastis futurorum consulum paginulas habeat quam factorum, quid illo miserius nisi res publica in qua ne speratur quidem melius quicquam?

de Natta ex tuis primum scivi litteris; oderam hominem. de poemate quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinas? de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans semper nostri fuit nec mihi umquam odio. satis enim acutus et permodestus ac bonae frugi. eum quia non videbam abesse putabam; audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse adsiduum. percussit animum. dices

tantulane causa?
permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus. quid sit quod se a me removit, si modo removit, ignoro.