Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nos animo dumtaxat vigemus etiam magis quam cum florebamus, re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus.

quid consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus. qua re adpropera.

Scr. Romae iii K. Febr. a. 698 (56).CICERO ATTICO salutem

periucundus mihi Cincius fuit ante diem iii Kal. Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere. quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi, praesertim iam prope praesenti, scriberem sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum adventum suavissimum exspectatissimumque esse. qua re advola ad nos eo animo ut nos ames, te amari scias. cetera coram agemus. haec properantes scripsimus. quo die venies, utique cum tuis apud me sis.

Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56).CICERO ATTICO salutem

perbelle feceris si ad nos veneris. offendes designationem Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca, quorum reliquiae multo meliores sunt quam putaram. et velim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci, ut opinor, σιλλύβουσ appellatis.