Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
contio biduo nulla. ante diem viii Kal. haec ego scribebam hora noctis nona. Milo campum iam tenebat. Marcellus candidatus ita stertebat ut ego vicinus audirem. Clodi vestibulum vacuum sane mihi nuntiabatur, pauci pannosi, linea lanterna. meo consilio omnia illi fieri querebantur ignari quantum in illo heroe esset animi, quantum etiam consili. miranda virtus est. nova quaedam divina mitto; sed haec summa est. comitia fore non arbitror; reum Publium, nisi ante occisus erit, fore a Milone puto; si se in turba ei iam obtulerit, occisum iri ab ipso Milone video. non dubitat facere, prae se fert; casum illum nostrum non extimescit. numquam enim cuiusquam invidi et perfidi consilio est usurus nec inerti nobili crediturus.
nos animo dumtaxat vigemus etiam magis quam cum florebamus, re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus.
quid consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus. qua re adpropera.periucundus mihi Cincius fuit ante diem iii Kal. Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere. quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi, praesertim iam prope praesenti, scriberem sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum adventum suavissimum exspectatissimumque esse. qua re advola ad nos eo animo ut nos ames, te amari scias. cetera coram agemus. haec properantes scripsimus. quo die venies, utique cum tuis apud me sis.
perbelle feceris si ad nos veneris. offendes designationem Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca, quorum reliquiae multo meliores sunt quam putaram. et velim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci, ut opinor, σιλλύβουσ appellatis.
sed haec, si tibi erit commodum. ipse vero utique fac venias, si potes in his locis adhaerescere et Piliam adducere. ita enim et aequum est et cupit Tullia. medius fidius ne tu emisti λόχον praeclarum. gladiatores audio pugnare mirifice. si locare voluisses, duobus his muneribus liber esses. sed haec posterius. tu fac venias et de librariis, si me amas, agas diligenter.
ain tu? me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? cur igitur cuiquam misi prius? urgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar. quid? etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse παλινῳδία. sed valeant recta, vera, honesta consilia. non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei. senseram noram inductus, relictus, proiectus ab iis. tamen hoc eram animo ut cum iis in re publica consentirem. idem erant qui fuerant. vix aliquando te auctore resipui. dices ea te monuisse, suasisse a quae facerem, non etiam ut scriberem. ego me hercule mihi necessitatem volui imponere huius novae coniunctionis, ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere. sed tamen modici fuimus ὑποθέσει, ut scripsi. erimus uberiores si et ille libenter accipiet, et ii subringentur qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio emisse non cogitant; qui domum negant oportuisse me aedificare, vendere aiunt oportuisse. sed quid ad hoc, si, quibus sententiis dixi quod et ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse? finis sit. quoniam qui nihil
possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui a possunt diligamur. dicesvellem iam pridem.scio te voluisse et me asinum germanum fuisse. sed iam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum. domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. viaticum Crassipes praeripit. tu de via recta in hortos. videtur commodius ad te; postridie scilicet; quid enim tua? sed viderimus. bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sillybis. eos velim laudes.
de Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus. nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura πολιτικόσ, tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine;
ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum
ut non ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra. ergo erimus ὀπαδοὶ qui ταγοὶ esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (quoi utinam semper paruissem!) sic video placere. reliquum iam estΣπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμειnon me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista ne improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. a te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo esse scriptum erat. ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei.
quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui; sed me hercule in incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne βαθύτησ mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur.
sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. epistulam Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes. valde enim est in me liberalis.