Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
avere te certo scio cum scire quid hic agatur tum mea a me scire, non quo certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a me scribantur quam cum ab aliis aut scribantur tibi aut nuntientur, sed ut perspicias ex meis litteris quo animo ea feram quae geruntur et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino vitae status.
armatis hominibus ante diem tertium Nonas Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium. ille demens ruere, post hunc vero furorem nihil nisi caedem inimicorum cogitare, vicatim ambire, servis aperte spem libertatis ostendere. etenim antea cum iudicium tollebat, habebat ille quidem difficilem manifestamque causam sed tamen causam; poterat infitiari, poterat in alios derivare, poterat etiam aliquid iure factum defendere; post has ruinas, incendia, rapinas desertus a suis vix iam Decimum designatorem, vix Gellium retinet, servorum consiliis utitur, videt, si omnis quos vult palam occiderit, nihilo suam causam difficiliorem quam adhuc sit in iudicio futuram. itaque ante diem tertium Idus Novembris, cum Sacra via descenderem, insecutus est me cum suis. clamor, lapides, fustes, gladii, haec improvisa omnia. discessimus in vestibulum Tetti
Damionis. qui erant mecum facile operas aditu prohibuerunt. ipse occidi potuit, sed ego diaeta curare incipio, chirurgiae taedet. ille omnium vocibus cum se non ad iudicium sed ad supplicium praesens trudi videret, omnis Catilinas Acidinos postea reddidit. nam Milonis domum, eam quae est in Cermalo, pr. Idus Novembr. expugnare et incendere ita conatus est ut palam hora quinta cum scutis homines eductis gladiis, alios cum accensis facibus adduxerit. ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam impugnationem sumpserat. tum ex Anniana Milonis domo Q. Flaccus eduxit viros acris; occidit homines ex omni latrocinio Clodiano notissimos, ipsum cupivit, sed ille se in interiora aedium Sullae. exin senatus postridie Idus. domi Clodius. egregius Marcellinus, omnes acres. Metellus calumnia dicendi tempus exemit adiuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia virtute tuae verissimae litterae. Sestius furere. ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari. Milo proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat ut totam nostram causam areae, incendiorum, periculi mei iudicio complecteretur eaque omnia comitiis anteferret, proscripsit se per omnis dies comitialis de caelo servaturum.