Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

post illas datas litteras secuta est summa contentio de domo. diximus apud pontifices pr. Kal. Octobris. acta res est accurate a nobis et, si umquam in dicendo fuimus

aliquid aut etiam si numquam alias fuimus, tum profecto doloris magnitudo vim quandam nobis dicendi dedit. itaque oratio iuventuti nostrae deberi non potest; quam tibi, etiam si non desideras, tamen mittam cito.

cum pontifices decressent ita, si neque populi iussu neque plebis scitu is qui se dedicasse diceret nominatim ei rei praefectus esset neque populi iussu aut plebis scitu id facere iussus esset videri, posse sine religione eam partem areae mihi restitui, mihi facta statim est gratulatio; nemo enim dubitabat quin domus nobis esset adiudicata; cum subito ille in contionem escendit quam Appius ei dedit. nuntiat iam populo pontifices secundum se decrevisse, me autem vi conari in possessionem venire; hortatur ut se et Appium sequantur et suam libertatem vi defendant. hic cum etiam illi infimi partim admirarentur partim inriderent hominis amentiam, ego statuerem illuc non accedere nisi cum consules ex senatus consulto porticum Catuli restituendam locassent Kal Octobr. habetur senatus frequens.