Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

* * * †nunc ut opinionem habeas rerum†, ferendum est. quaeris ego me ut gesserim. constanter et libere.

quid? ille
inquies
ut ferebat?
humaniter meaeque dignitatis quoad mihi satis factum esset habendam sibi rationem putabat. quo modo ergo absolutus? omnino †πορπαπυμνα†. accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praevaricatum, deinde Pompei mira contentio, iudicum sordes. ac tamen xxxii condemnarunt xxxviii absolverunt. iudicia reliqua impendent.

nondum est plane expeditus. dices

tu ergo haec quo modo fers?
belle me hercule et in eo me valde amo. amisimus, mi Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem pristinam civitatis. nulla est res publica quae delectet, in qua acquiescam.
idne igitur
inquies
facile fers?
id ipsum; recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas fuerit, quae mihi gratia relata sit. nullus dolor me angit unum omnia posse; dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt. multa mihi dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad litteras et studia nostra. dicendi laborem delectatione oratoria consolor; domus me et rura nostra delectant; non recordor unde ceciderim sed unde surrexerim. fratrem mecum et te si habebo, per me isti pedibus trahantur; vobis ἐμφιλοσοφῆσαι possum. locus ille animi nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit; privata modo et domestica nos delectant. miram securitatem videbis; cuius plurimae me hercule partes sunt in tuo reditu; nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus.

sed accipe alia. res fluit ad interregnum, et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam

Gabinium apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius; quem P. Sulla non dubitans quin foris esset postularat contra dicente et nihil obtinente Torquato. sed omnes absolventur nec posthac quisquam damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque iudicia calent. M. Fulvius Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem.

quid aliud novi? etiam. absoluto Gabinio stomachantes alii iudices hora post Antiochum Gabinium nescio quem e Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege Papia condemnarunt. itaque dixit statim †resp. lege maiestatis ουσοιμρισαμαφιηι†. Pomptinus vult a. d. iiii Non. Novembr. triumphare. huic obviam Cato et Servilius praetores ad portam et Q. Mucius tribunus. negant enim latum de imperio, et est latum hercule insulse. sed erit cum Pomptino Appius consul. Cato tamen adfirmat se vivo illum non triumphaturum. id ego puto ut multa eiusdem ad nihilum recasurum. Appius sine lege suo sumptu in Ciliciam cogitat.

a Quinto fratre et a Caesare accepi a. d. viiii Kal. Nov. xvii litteras datas a litoribus Britanniae proximis a. d. vi Kal. Octobr. confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia exercitum ex Britannia reportabant. Q. Pilius erat iam ad Caesarem profectus. tu, si aut amor in te est nostri ac tuorum aut ulla veritas aut etiam si sapis ac frui tuis commodis cogitas, adventare

et prope adesse iam debes. non me hercule aequo animo te careo; te autem quid mirum, qui Dionysium tanto opere desiderem? quem quidem abs te cum dies venerit et ego et Cicero meus flagitabit. abs te proximas litteras habebam Epheso a. d. v Idus Sextil. datas.

Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54).CICERO ATTICO salutem

o exspectatas mihi tuas litteras! o gratum adventum! o constantiam promissi et fidem miram! o navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis δέρρεισ. sed nisi fallor citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse. quod cum secus erit, quid te Apulia moretur? num Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus ἀττικισμὸσ ex intervallo regustandus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae †Germane putavi de nummis† ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam †fruere iustitio et omnium rerum licentia†.

perspice aequitatem animi mei et †ludum et contemptionem Seleucianae provinciae† et me hercule cum Caesare suavissimam coniunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat); qui quidem Quintum meum tuumque, di boni! quem ad modum tractat honore, dignitate, gratia! non secus ac si

ego essem imperator. hiberna legionis eligendi optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit. hunc tu non ames? quem igitur istorum? sed heus tu! scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex Idibus Ianuariis? visum est hoc mihi ad multa quadrare. sed quid plura? coram opinor reliqua, ut tu tamen aliquid exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui quidem ego non modo servavi sed etiam aedificavi locum. quid quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu capio magnus illius adventus cumulus accedet. quo die ad me venies, tu, si me amas, apud me cum tuis maneas.