Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de re Piliae quod scribis erit mihi curae. etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis. et in eo me etiam Tulliae meae venditabo. Vestorio non desum. gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo. sed scis qui? cum habeat duo facilis nihil difficilius.

nunc ad ea quae quaeris de C. Catone. lege Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus. is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit. Drusus reus est factus a Lucretio. iudicibus reiciendis dies est dictus a. d. v Non. Quint. de Procilio rumores non boni, sed iudicia nosti. Hirrus cum Domitio in gratia est. senatus consultum quod hi consules de provinciis fecerunt quicumque posthac — non mihi videtur esse valiturum.