Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

his rebus actis Reatini me ad sua Τέμπη duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosia. vixi cum Axio, qui etiam me ad Septem Aquas duxit.

redii Romam Fontei causa a. d. vii Idus Quint. veni in spectaculum primum magno et aequabili plausu. sed hoc ne curaris; ego ineptus qui scripserim. deinde Antiphonti operam. is erat ante manu missus quam productus. ne diutius pendeas, palmam tulit; sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam --- verum haec tu tecum habeto. in Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem. quaeris nunc de Arbuscula; valde placuit. ludi magnifici et grati; venatio in aliud tempus dilata.

sequere nunc me in campum. ardet ambitus; σῆμα δέ τοι ἐρέω; faenus ex triente Idibus Quintilibus factum erat bessibus. dices

istuc quidem non moleste fero.
o virum! o civem! Memmium Caesaris omnes opes confirmant. cum eo Domitium consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo. Pompeius fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur. ἐξοχὴ in nullo est; pecunia omnium dignitatem exaequat. Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici sed coitio consulum et Pompeius obsunt. ea comitia puto fore ut ducantur. tribunicii candidati iurarunt se
arbitrio Catonis petituros. apud eum HS quingena deposuerunt ut qui a Catone damnatus esset id perderet et competitoribus tribueretur.

haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur. sed ad te, quinto Kal. Sextil. si facta erunt et tabellarius non erit profectus, tota comitia perscribam. quae si, ut putantur, gratuita fuerint, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.