Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. video te scire. ibi Dionysius nobis praesto fuit. Romae a. d. xiiii Kal. volumus esse. quid dico

volumus
? immo vero cogimur. Milonis nuptiae. comitiorum non nulla opinio est. ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste. nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret. sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc σκυλμὸν scribas ad me
quantum pote. valde sum ὀξύπεινοσ et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta.

Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem. o hominem nequam! de libris oratoriis factum est a me diligenter. diu multumque in manibus fuerunt. describas licet. illud etiam atque etiam te rogo, τὴν παροῦσαν, ne istuc hospes veniam.

Scr. in Cumano m. Mai. post vi Id. a. 700 (54).CICERO ATTICO salutem

Vestorius noster me per litteras fecit certiorem te Roma a. d. vi Idus Maias putari profectum esse tardius quam dixeras quod minus valuisses. si iam melius vales, vehementer gaudeo. velim domum ad te scribas ut mihi tui libri pateant non secus ac si ipse adesses cum ceteri tum Varronis. est enim mihi utendum quibusdam rebus ex his libris ad eos quos in manibus habeo; quos, ut spero, tibi valde probabo.

tu velim si quid forte novi habes, maxime a Quinto fratre, deinde a C. Caesare, et si quid forte de comitiis, de re publica (soles enim tu haec festive odorari), scribas ad me; si nihil habebis, tamen scribas aliquid. numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est. maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quam primum revisas. Dionysium iube salvere. cura ut valeas.