Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dissimulare aut negare. cum venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant. a qua plausu maximo cum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit.

postridie in senatu qui fuit dies Nonarum Septembr. senatui gratias egimus. eo biduo cum esset annonae summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad eius procurationem sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi. cum abessent consulares, quod tuto se negarent posse sententiam dicere, praeter Messallam et Afranium, factum est senatus consultum in meam sententiam, ut cum Pompeio ageretur ut eam rem susciperet lexque ferretur. quo senatus consulto recitato cum populus more hoc insulso et novo plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem. omnes magistratus praesentes praeter unum praetorem et duos tribunos pl. dederunt. postridie senatus frequens et omnes consulares nihil Pompeio postulanti negarunt. ille legatos quindecim cum postularet, me principem nominavit et ad omnia me alterum se fore dixit. legem consules conscripserunt qua Pompeio per quinquennium omnis potestas rei frumentariae toto orbe terrarum daretur, alteram Messius qui omnis pecuniae dat potestatem et adiungit classem et exercitum et maius imperium in provinciis quam sit eorum qui eas obtineant. illa nostra lex consularis nunc modesta videtur, haec Messi non ferenda. Pompeius illam velle se dicit, familiares hanc. consulares duce Favonio fremunt; nos tacemus et eo magis

quod de domo nostra nihil adhuc pontifices responderunt. qui si sustulerint religionem, aream praeclaram habebimus; superficiem consules ex senatus consulto aestimabunt; sin aliter, †demolientur, suo† nomine locabunt, rem totam aestimabunt.