Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nam ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo scriptum incaute; nihil enim restituitur praeter civitatem et ordinem, quod mihi pro meo casu satis est; sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit. alterum caput est tralaticium de impunitate, si quid contra alias leges eius legis ergo factum sit. tertium caput, mi Pomponi, quo consilio et a quo sit inculcatum vide. scis enim Clodium sanxisse ut vix aut ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex. sed vides numquam esse observatas sanctiones earum legum; quae abrogarentur. nam si id esset, nulla fere abrogari posset; neque enim ulla est quae non ipsa se saepiat difficultate abrogationis. sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo modo eam abrogari oporteat.

hoc

quom et re vera ita sit et quom semper ita habitum observatumque sit, octo nostri tribuni pl. caput posuerunt hoc: si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.