Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de domo et Curionis oratione ut scribis ita est. in
universa salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia; ex quibus nihil malo quam domum. sed tibi nihil mando nominatim, totum me tuo amori fideique commendo. quod te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum est. quod facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse.