Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis nostris restitutum putes. si quid in te peccavi ac

potius quoniam peccavi ignosce; in me enim ipsum peccavi vehementius. neque haec eo scribo quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis perferri. sed tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tam quam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est. quod si non modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso perterritum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, aut occubuissem honeste aut victores hodie viveremus. hic mihi ignosces; me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me alterum et simul meae culpae socium quaero. ac si restituor, etiam minus videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio diligemur.

quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. si enim nemo impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto intercedet. nec quicquam aliud opus est quam abrogari; nam prior lex nos nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum consilium defuit sed etiam obfuit. caeci, caeci inquam fuimus in vestitu mutando, in populo

rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri perniciosum fuit. sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis.

verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. utinam modo agatur aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius desperatione perturber. quid enim vides agi posse aut quo modo? per senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium in curiae poste fixisse, ne referri neve dici liceret. quo modo igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit? ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sententia? quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem spei nihil est, quae est mihi vita? itaque exspecto Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an abeam Cyzicum.