Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed illud quid sit scire cupio, quod iacis obscure iam etiam ex ipsis quinque viris loqui quosdam. quidnam id est? si est enim aliquid, plus est boni quam putaram. atque haec sic velim existimes non me abs te κατὰ τὸ πρακτικὸν quaerere, quod gestiat animus aliquid agere in re publica. iam pridem gubernare me taedebat, etiam cum licebat; nunc vero cum cogar exire de navi non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles,

  1. κἂν ὑπὸ στέγῃ
  2. πυκνῆσ ἀκούειν ψακάδοσ εὑδούσῃ φρενί.

de muro quid opus sit videbis. Castricianum mendum nos corrigemus, et tamen ad me Quintus HS cciↃↃ IↃↃ scripserat, †non ad sororem tuam HS xxx. a.† Terentia tibi salutem dicit. Cicero tibi mandat ut Aristodemo idem de se respondeas quod de fratre suo, sororis tuae filio, respondisti. de Ἀμαλθείᾳ quod me admones non neglegemus. cura ut valeas.

Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros venisse Roma! voco, quaero ecquid litterarum. negant.

quid ais?
inquam
nihilne a Pomponio?
perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via. quid quaeris? permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat. nunc si quid in ea epistula quam ante diem xvi Kal. Maias dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat; ipse vero mirandum in modum
reges odisse superbos.
peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse. bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. ego me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse. nihil me est inertius.

sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos visurus sis. in Formianum volumus venire Parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal. Maiis de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. v Nonas Maias. ludi enim Anti futuri sunt a iiii ad pr. Nonas Maias. eos Tullia spectare vult. inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iunias. te aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus. epistulam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi.