Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror; ita enim egi tecum superioribus litteris. valde te exspecto, valde desidero neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit. his de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio. nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus. qua re advola; aut expedies nos omni molestia aut eris particeps. ideo sum brevior quod, ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. cura ut valeas.

Scr. proficiscens in exsilium in in Apr. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus. quam ob rem te oro des operam ut me statim consequare; quod eo facilius potes quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. pluribus verbis tecum agerem nisi pro me apud te res ipsa loqueretur.

Scr. in itinere vi Id. Apr. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

itineris nostri causa fuit quod non habebam locum ubi pro meo iure diutius esse possem quam in fundo Siccae, praesertim nondum rogatione correcta, et simul intellegebam ex eo loco, si te haberem, posse me Brundisium referre, sine te autem non esse nobis illas partis tenendas propter Autronium. nunc ut ad te antea scripsi, si ad nos veneris,

consilium totius rei capiemus. iter esse molestum scio sed tota calamitas omnis molestias habet. plura scribere non possum; ita sum animo perculso et abiecto. cura ut valeas. data vi Idus Aprilis naribus Luc.

Scr. Itinere circ. Non. Apr. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

utinam illum diem videam cum tibi agam gratias quod me vivere coegisti! adhuc quidem valde me paenitet. sed te oro ut ad me Vibonem statim venias quo ego multis de causis converti iter meum. sed eo si veneris, de tota itinere ac fuga mea consilium capere potero. si id non feceris, mirabor; sed confido te esse facturum.

Scr. in itinere inter Vibonem et Brundisium post ep. 5 Id. Apr. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. adlata est enim nobis rogatio de pernicie mea; in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. statim iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca apud quem eram periret et quod Melitae esse non licebat. nunc tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur. adhuc invitamur benigne, sed quod superest timemus. me, mi Pomponi, valde paenitet vivere; qua in re apud me tu plurimum valuisti. sed haec coram. fac modo ut venias.

Scr. Thuriis iv Id. Apr., ut videtur, a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

Terentia tibi et saepe et maximas agit gratias. id est mihi gratissimum. ego vivo miserrimus et maximo dolore conficior. ad te quid scribam nescio. si enim es Romae, iam me adsequi non potes; sin es in via, cum eris me adsecutus, coram agemus quae erunt agenda. tantum te oro ut, quoniam me ipsum semper amasti, ut eodem amore sis; ego enim idem sum. inimici mei mea mihi, non me ipsum ademerunt. cura ut valeas. data iiii Idus April. Thuri.

Scr. in Tarentino xiv K. Mai. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

non fuerat mihi dubium quin te Tarenti aut Brundisi visurus essem idque ad multa pertinuit, in eis et ut in Epiro consisteremus et de reliquis rebus tuo consilio uteremur. quoniam id non contigit, erit hoc quoque in magno numero nostrorum malorum. nobis iter est in Asiam, maxime Cyzicum. meos tibi commendo. me vix misereque sustento. data xiiii K. Maias de Tarentino.

Scr. Brundisii pr. K. Mai. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

Brundisium veni a. d. xiiii Kal. Maias. eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium eius diei alias litteras attulerunt. quod me rogas et hortaris ut apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde arata est et minime nova. esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere; odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara; sed itineris causa ut deverterer, primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te. nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est necessarium. quod si auderem, Athenas peterem. sane ita cadebat ut vellem. nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse nec scribis quam ad diem te exspectemus.

quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. quid enim est quod me retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur? non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandam fuisse. quoius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est; reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris.

de re publica video te conligere omnia quae putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum. quae quamquam exigua sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. tu nihilo minus si properaris nos consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per Candaviam ibimus. dubitationem autem de Epiro non inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus

nesciebamus; quem quidem ego nec quo modo visurus nec ut dimissurus sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum. ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. videre te cupio. cura ut valeas. data pr. Kal. Mai. Brundisi.