Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam. ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. nam cum vacui temporis nihil haberem, et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictavi ambulans.
primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum nostrum amicum vehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego possum invenire nullam; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere, consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse.
nos autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus. ex quo, quod facile intellegi possit,
in multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque versamur. sed βοῶπιδοσ nostrae consanguineus non mediocris terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat. quam ob rem si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola. credibile non est quantum ego in consiliis et prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam. magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est. permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. cura ut valeas.